monumenta.ch > Martianus Capella > sectio 421

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, 4, 421
sciendum tamen est ex uno argumento posse fieri tres superiores modos, ex uno argumento alios quattuor. huius autem ordinis ratio est, ut primus modus sit, qui appellatur ab antecedentibus, quia utique quod antecedit prius est; secundus a consequentibus eadem ratione, ut ipse nomine suo primum se debere sequi etiam in ordine videatur ostendere. restat qui fit tertius in eodem argumento a repugnantibus; non enim possumus ad disiunctionem transilire, quae iam non potest ex eodem argumento fieri. erit ergo quartus modus quasi ad aliud argumentum primus, et ibi utique antecedere debet, in quo per confirmationem assumitur; prior est enim confirmatio negatione. quintus debet esse item [sed] per disiunctionem, sed post eum propterea, quia in eo per confirmationem, in hoc per negationem assumitur; hoc in duobus reliquis licet intelligi.